- NIMBUS
- I.NIMBUSapud Isidor. fasciola est transversa ex auro assuta inlinteo, quod est in fronte feminarum. Plautus, quo magis eam aspicio, tanto magis nimbata est. Frontem enim minutiorem laudi olim fuisse, supra diximus; unde frontes nimbis imminuere solitas mulieres, prae coeteris decoris studiosas, ait Arnob. l. 2. At apud Virg. Aen.l. 2. v. 616. ubi de Pallade,——— nimbô effulgens et Gorgone saeva:Servio, divina est nubes: est enim fulgidum lumen, quod capita Deorum cingit. Sic apud eund. Aen. l. 3. v. 587.Et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.Proprie; addit, Nimbus est, qui Deorum vel Imperatorum capita, quasi clara nebula, ambire fingitur. Cuiusmodi circulis sanctitatis indicibus, capita Imperator. Constantii ac Conslantis et Theodosii Iunioris ut et Placidii Valentiniani, ambiriconspicimus, in nummis eorum Consularibus: qui quidem videntur Consularibus insignibus accenseri a Mamertino, in Panegyrico Maximiano dicto; Trabeae vestrae triumphales et sellae curules et haec obsequiorum stipatio et fulgor et illa lux divinum verticem clarô orbe complectens, vestrorum sunt ernamenta meritorum. Ubi quod Virg. Nimbum, ille Lucem appellat. Lucem Honorius August odun. l. 1. c. 133. Lumina, quae circa capita Sanctorum in modum circuli depinguntur, designant, quod lumine aeterni splendoris coronati fruuntur. Idcirco vero secundum formam rotundi scuti pinguntur, quia divinâ protectwne, ut scutô, nunc muniuntur. Et Isiodor, l. 19. c. 31. Lumen, quod circa Angelorum capita pingitur, Nimbu vocatur: licet et nimbus sit densitas nubis. Sic quod in Anastasii quoque Consulis utroque diptycho, Leodiensi scil. et Bituricensi, affingitur, in conchae figuram radiatum, Nimbus videtur. Eiusmodi autem luminosis circulis capita sua ambiri voluêre Augusti, iis etiam postea cum Consulibus communicatis, ut divinitatis speciem quandam sibi assererent, cum nimbis seu claris nubibus Deos suos ita in picturis ac tabellis Veteres cingerent. HInc tam frequens Divinitatis, Numinis ac Aeternitatis, ab iis usurpata vocabula et epitheta, quibus Imperatorum LL. plenae sunt, vide Filesacum de Idol. Polit. l. 1. c. 1. Verum haec veniam merentur in Augustis, quorum adeo ampla fuit potestas; si recentium Imperator. expendatur ambitio, qui hominum omnium vanissimi ac omni facinorum genere contaminatissimi, provinciis etiam suis exuti et intra Urbis moenia, paucorumque circumiacentium oppidorum limites coerciti, Sanctos sese a subditis, atque adeo ab ipsis Constantinopolitanis Patriarchis coeterisque Pontisicibus compellari voluerunt, uti ex Pachymere docemur l. 6. c. 31. l. 9. c. 5. et l. 10. c. 11. 29. 32. Unde formula compellationis vulgata, Δέσποτα μου ἅγιε, Domine mi Sancte, de qua nos supra. Vide hanc in rem plura, apud Car. du Fresne Dissertat. de inferioris aevi Numismatibus num. 15. Hodie in Ecclesia Romana Nimbus, diadema est, quod Sanctorum canonizatorum imaginibus circumfundunt: Sed huiusinodi diadema in antiquis nonnullis picturis quadratâ formâ conspicitur, cuius rei rationem hanc exhibet Durandus l. 1. c. 3. Cum aliquis Praelatus aut Sanctus vivus pingitur, non in forma scuti rotundi: sed quadrati, corona ipsa depingitur, ut quztuor virtutibus Cardinalibus vigere monstretur. Sic Romae, in Aede S. Praxedis effigies Pascalis et in via Numentana, Honorii I. imago, conspicitur. Etiam in tribuna Aedis S. Caeciliae Transtiber. idem Paschalis, musivô opere se vivum depingi curavit, cum quadrata istiusmodi corona in capite:, et hac Inscr.Haec domus ampla micat, variis fabricata metallis,Olim quae fuerat confracta sub tempore prisco.Gondidit in melius Paschalis Praesul opimus,Hanc aulam Domini firmans fundamine clarô.Aurea gemmatis resonant haeb Dindyma tempis.Laetus amore Dei, hîc coniunxit corpora sancta,Caeciliae et sociis, rutilat hîc flore iuventus,Quae pridem in Cryptis pausabant membra heata.Roma resultat ovans semper ornata per aevum etc.apud Macros Fratres in Hierolex. ubi Graecos in Nimbo, quô Christi imagines circumdant, solere inscribere, Exod. c. 3. v. 14. verba, O ὬΝ, QUI EST, addunt.II.NIMBUSapud Martial. de Spectac. Epigr. 3. v. 7. ubi ex omni Orbis parte, confluxisse gentes Ludos, a Domitiano editos, spectandi studio, indigitat:Festinavit Arabs, festinavêre Sabaei;Et Cilices nimbis hîc maduêre suis.est τοῦ κρόκου ῥαινομένου, aspersio croci aquâ diluti, quae in Theatro vel Amphitheatro fiebat, e tubis ad id paratis, atque spectatores, nimbi instar, irrorabat. Cilicia vero croco nobilis, unde Cilicios nimbis suis maduisse ait Poeta. Idem nimbum rubrum vocat l. 5. Epigr. 26. v. 7.Hoc rogo, non melius, quam rubro pulpita nimboSpargere, et effusô permaduisse crocô?Appuleius imbrem odoraium: Alii undam croco dilutam: Glossae Sparsionem, κρόκον τὸν ῥαινόμενον etc. Vide supra, ubi de Croco et hanc in rom plura, apud Iustum Lipsium in Amphitheatro.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.